UNICORNU

UNICORNU
UNICORNU
Graec. Μονόκερως dicitur. Cuiusinodi animalium septem species Viti eruditi observârunt, prae aliis Dalechampius in Plin Rhinoceros piscis plerumque in Rubro mari capitur, et vix aliud tributi genus ab incolis illius tractus Abyssinorum Regi penditur, referente Alvarô Bermudesiô. Martinus Forbisserus: susceptâ in Americam peregrinatione, sub A. C. 1576 cum Oceanum Septentrionalem mense Iuliô, glacie constrictum ac transitu perdifficilem invenisset, ibi consistere coactus, multos pisces frigore enectos reperit, et in his Rhinocerotem ingentem, inter ingentes glaciei montes fluctuantem, rotundum instar histricis, 12. pedes lougum, cornu 2. ulnis extensô, minus 2. digitis, e naso exuberante, quod rectissimum iis, qui viderunt visum est, eôdemque modô ac pene formâ pari cum iis, quae Venetiis ac Divi Dionysii in Gallia spectantur, pars summa resecta, aut fracta erat, cui araneae impositae mox exspiraverunt. Asservatum id inter pretiosissima cimelia, postquam in Angliam allatum esset, Vindsorae Regina collocavit, teste Casp. Empsiô Lusitanô. Relatum similiter est a rerum Britannicarum Scriptoribus, sub A. C. 1588. inventum huiusmodi cornu in litore Sudovolgio a muliercula, vilique divenditum, postea magno usui fuisse. Quae in Terra Viridi NO. cornua sunt, longe ab illis figurâ dissident, quae in Mari Rubro frequenter visuntur. Neque pridem Thom. Buttonus et Frobertus Bassinus, in Insul. Feminea Atlantica deprehenderunt, totam incolarum opulentiam in istiusmodi cornibus consistere, quibus maxima virtus adversus quaelibet venena. Cardanus Unicornem esse animal scribit rarum, magnitudine equi, pilô mustelae simillimô, capite cervinô, in cuius fronte cornu crescat unicum, cubitorum 3. longitudine erectum, in imo autem amplum, tendens in aciem. Porro collum ei tribuit breve, iubam rarissimam et in alteram tantum partem tendentem, crura velut capreolo tenuia, posteriorumque tenuiorem partem multô pilô villosam, ungulas bifidas esse tradit: Cuiusmodi duos, Sultano ex Aethiopia missos, Mechae ad Mahometis sepulchrum, cancellis septos minime feroces, forte quod longô iam tempore domiti, se vidisse refert Ludov. Vartomannus. Nec Idaich Aga, Solimanni ad Maximilianum II. Imperatorem Orator veritus est, Viennae in frequenti Procerum corona, dicere, se in Arabia deserta vidisse greges istiusmodi animalium, uti boum vaccarumque in nostris regionibus. Diluvio universali illa periisse, nunc Terrâ erni ossa fabulantur plurimi, cum maiori ex parte terrae visceribus recondita exhumari cernant. Ad Dionysii Fanum prope Lutetiam, integrum exstat eximiae proceritatis cornu: sollennibusque Venetorum feriis, Sanmarcano delubro, quae publice spectanda proponuntur, et magnitudine et figurâ sunt dissimillima. Kereczenio quoque Baroni ad Niclesburgum, brachii crassitie, ingentis molis fuit os, e Pannonum, ut credi voluti, Regis Matthiae thesauris, ad se delatum: quod balaenatum quoque fuisse alii iudicant. Nec difficilis fucus est, cum in littora eiecti pisces cetacei, salô arenas propellente, saepe obruantur, postque multa demum saecula rursus ex imis terrae visceribus eruta, cornuum simulacra referant. Unde Ioh. Hugo Linschotius, qui integros 12. annos in urbe Goa commoratus est, atque illuc undique comportari, quidquid in illis terris est rari, vidit, Rhincoerotem Veteribus imposuisse iudicat, illumque esse pro Monocerote seu Unicornu ab iis sumptum. Piscium itaque haec cornua fuêre, quae passim ostentantur, neque fere amplius
hodie dubitant, quin ita se res habeat, navigationibus inptimis Hamburgensium aliorumque, meliora docti. Coeterum in Europa istiusmodi cornua 20. integra reperiuntur, totidemque non integra, sed confracta. Parisiense multis naturale est, quod quia concavum, deciduum esse non potest, ut cervinum. Longum est 7. pedes magnos, pendit 13 ¼ libras, si quis sublevet, plus 18. libras tribuit. Figura recta est instar cerei, inferiore parte crassâ, deinde paulatim usque ad mucronem gracilescens: Crassitiem manus complecti nequit, cum 5 digitos in diametro habeat. Ubi capiti adhaesit, inaequale est non nihil, reliquâ parte leve ac politum: levibus canaliculis cochleae in modum straitur, integrôque pede, ubi capiti fuit insertum, cavum est etc. Nec omittenda hîc Sinensium velox vacca, in vertice capitis a fronte, oblongô ac tereti armata cornu, tantae velocitatis, ut 300. stadia facile unô die superet. Vide Auctorem Sinae et Europae, c. 40. inprimis autem apud Thom. Bartholin. de Unicornu. Adde unicum hunc locum Cl. Vossii, de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 60. Aiunt et rhinocerotem (quem Monocerotem alibi vocat) esse feminei sexus amatorem: nuda autem virgine sic affici, ut in eius sinu deponat caput, atque ita exuere seritatem omnem: in sinu autem eius soporatum capi. Referunt Albertus M. et alii iuniorum: nec memini me apud antiquiorem leger, quam Isidorum Hispal. Originum, l. 12. c. 2. Eôdem vero hoc locô habendum ac fabulae Aesopicae. Commentô enim hoc significare voluerunt, nullam esse vim tam efferam, quin amore dometur. Vide quoque eius iudicium de vi veneno resistendi, quae cornibus istis ascribitur vulgo, l. eôd. c. 68. et plura hanc in rem, supra voce Monoceros.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Unicornu — Unicornu, so v.w. Einhorn …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Licorn — Licorne Pour les articles homonymes, voir Licorne (homonymie). Domenico Zampieri, Jeune fille vierge et licorne (détail), Fresque …   Wikipédia en Français

  • Licorne — Pour les articles homonymes, voir Licorne (homonymie). Domenico Zampieri, Jeune fille vierge et licorne (détail), fresque, 1604 – 1605 …   Wikipédia en Français

  • Licornes — Licorne Pour les articles homonymes, voir Licorne (homonymie). Domenico Zampieri, Jeune fille vierge et licorne (détail), Fresque …   Wikipédia en Français

  • Unicorne — Licorne Pour les articles homonymes, voir Licorne (homonymie). Domenico Zampieri, Jeune fille vierge et licorne (détail), Fresque …   Wikipédia en Français

  • Corne de licorne — Article principal : Licorne. Dent de narval présentée comme une corne de licorne. Une corne de licorne est un objet légendaire, connu en Europe occidentale. Il était supposé être la corne unique ornant le front de la licorne, à laquelle de… …   Wikipédia en Français

  • MONOCEROS — I. MONOCEROS Latin. Unicornu, animal quadrupes unicô cornn prodigiosae longitudinis maximique pretii insigne: quod in India Nubiaque reperiri nonnullitradunt. Sed qui de eo scribunt, sibi non constant, nec ullus Graecorum Romanorumque id animal… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Thomas Bartholin — Infobox Scientist name = PAGENAME box width = image size =200px caption = PAGENAME birth date = October 20, 1616 birth place = Malmö, Scania death date = December 4, 1680) death place = Copenhagen residence = citizenship = nationality = Danish… …   Wikipedia

  • Europäischer Waldelefant — Lebendrekonstruktion eines Elephas antiquus Zeitraum Pleistozän 900.000 bis 33.000 Jahre Fundorte …   Deutsch Wikipedia

  • Geschichte der Pest — Die großen Seuchen von der Antike bis zum Ende des 19. Jahrhunderts sind ein zentrales Thema der Medizingeschichte. Sie haben nicht selten die politische Landschaft durchgreifend verändert. Inhaltsverzeichnis 1 Grundsätzliches 1.1 Unterschiede in …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”